Vendredi saint 30 mars 2018 Fourvière

Le 30/03/2018 de 18:00 à 19:15

Ajouter au calendrier

  • Basilique de Fourvière - LYON
  • Durée : 1h15

7parolesduchristLes sept paroles du Christ en croix de César Franck

 

Le Choeur Mixte de la Primatiale St Jean

Solistes : Marie-Hélène SAINT-DIZIER (soprano), Claude FOURNY et Pierre MICHEL (ténors), Guy VERMARD (Baryton)

Orgue : Octavian SAUNIER

Direction : Jean-François DUCHAMP

 

 

 

 

 

 

Cliquez ici pour voir la traduction

1. Prologue

O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus.
Posuit me Domine, desolatam tota die maerore confectam.

Ne vocatis me Naemi sed vocate me Mara.

2. Parole 1

Pater, dimitte illis:
non enim sciunt quid faciunt.

Crucifixerunt Jesum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. Jesus autem dicebat:
Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt.
Cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.

3. Parole 2

Hodie mecum eris in paradiso.

Domine, memento mei,
cum veneris in regnum tuum.

4. Parole 3

Mulier, ecce filius tuus.

O quam tristis et afflicta fuit illa benedicta
mater unigeniti !

Quis est homo,
qui non fleret,
Christi matrem si videret in tanto supplicio ?
Quis posset non contristari, piam matrem contemplari dolentem cum filio ?

5. Parole 4

Deus meus,
ut quid dereliquisti me?

Noti mei quasi alieni recesserunt a me
et qui me noverant obliti sunt mei.

6. Parole 5

Sitio!
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum.
Et milites acetum offerentes ei, blasphemabant dicentes:
Si tu es Rex Judaeorum, salvum te fac.
Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi!
Quia eduxi te de terra Aegypti: Parasti crucem Salvatori tuo.

7. Parole 6

Consummatum est.
Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut, peccatis mortui, justitiae vivamus.
Vere, languores nostros ipse tulit, et livore ejus sanati sumus.

8. Parole 7

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
Pater meus es tu, Deus meus. Susceptor salutis meae,

in manus tuas commendo spiritum meum.

 

Basilique de Fourvière 69005 LYON